Imago apud
Roberti Fludd Utriusque cosmi maioris scilicet et minoris . . . historia.
Mens est aspectus intellegentiae et sensus qui se ostendunt ut coniunctiones cogitatorum , perceptionum , memoriarum , "emotionum ," voluntatis liberae seu liberi arbitrii , cogitationum et imaginationum , quae omnes cerebri rationes, consciae et non consciae, comprehendunt. Verbum mentis saepe adhibetur ut acta cogitatorum rationis dicat. Intus, mens se ut flumen sensus ostendit.
Sunt multae theoriae mentis et eius effectionis. Prima de mente hodie nota opera sunt a Zarathustra , Buddha , Platone , Aristotele , Adi Shankara , et aliis antiquis philosophis Graecis , Indis , Buddhisticis et Islamicis scripta. Theoriae mentis de theologia deductae vehementius dicunt coniunctionem inter mentem et animam , res caelestes, divinitatem , vel "essentias " a deis homini datas. Theoriae hodiernae, de scientifica cerebri intellegentia deductae, ponunt mentem esse opus cerebri, cui sunt aspectus conscii et non conscii.
Nexus interni
Rosenbaum, R. Shayna, Donald T. Stuss, Brian Levine, et Endel Tulving. 2007 . "Theory of Mind Is Independent of Episodic Memory." Science 318(5854, 23 Novembris):1257. [1]