Erise
Erise[1] (Arabice هريسة harīsa) est genus cibi mediorientalis quod elisum vel tritum paratur. Sunt saltem duo cibi quae hoc nomine designantur, quorum alterum e frumento, alterum e capsico fit.
De nomine[recensere | fontem recensere]
Vox Arabica quae est هَريْسَة harīsah significat elisam (هرس haras 'elidere'; cf. vocem Hebraicam הרס haras 'destruere').
Variae orthographiae in operibus Latinis reperiuntur:
- Erise: Iambonini Liber de ferculis (saeculo 13) describit "Erise de frumento" (21), de oryza (22) et similia,
- Habarisia: Elbochasim medici de Baldach Tacuinum sanitatis (saeculo 13), 20
- Alherisse: Alpagi Interpretatio Arabicorum Nominum (saeculo 16), 78
Erise de frumento[recensere | fontem recensere]
Erise de frumento Iamboninus describit, et usque ad hunc diem parant Armeni et Suri. Est quoddam genus pultis quod ex alicis, tritico eliso vel quodam frumento, et carne adiposa, saepissime agnina gallinaceave fit
Erise de capsico[recensere | fontem recensere]
Erise de capsico originem ab Africa Septentrionali (Tunisia, Libya, Algeria, Maroco, etc.) ducit, sed nunc per orbem in usu est. Est condimentum vel embamma, nempe ius fervidum sive capsicatum, quod fit ex tritura piperitarum variarum (saepe Baklouti et serrianarum, inter alias), et aromatum et herbarum, exempli causa allio, coriandri semine, croco, careo, et oleo.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Iambonini Liber de ferculis, 21 et seq. Vide plura in parte de nomine.