Hiems
Hiems (-mis, f.) est unum ex quattuor temporibus anni, spatium temporis inter autumnum et ver.
De hieme naturali[recensere | fontem recensere]
Hiems tempus frigidissimum anni est, quamobrem hieme saepe ningit. Dies solstitii hiemalis a brevitate bruma (< brevima 'brevissima') vocatur.
Nonnulla animalia, velut ursi et talpae, hieme dormire solent.
De hieme apud poetas[recensere | fontem recensere]
Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enim Claudianum, qui in praefatione libri de raptu Proserpinae primi de Iasone, Aesonis filio, duce Argonautarum, "iam vagus" scripsit "irrumpit pelagus caelumque secutus / Aegaeas hiemes Ioniumque domat."
Saepius autem hiems a poetis metaphorice ad senectutem vel ad finem vitae refertur. Horatius enim in libri primi carmine vicesimo quinto Lydiam meretricem querentem fecit "laeta quod pubes hedera virenti / gaudeat pulla magis atque myrto, / aridas frondes hiemis sodali / dedicet Euro."
Astronomia[recensere | fontem recensere]
In astronomia incipit hiems die solstitii hiemis:
- in Hemisphaerio Septentrionali die 21 aut 22 Decembris
- in Hemisphaerio Australi die 21 Iunii
Sententia[recensere | fontem recensere]
|
| Vicimedia Communia plura habent quae ad hiemem spectant. |